Balduinus Exoniensis

Balduinus (natus circa annum 1125; Accone mortuus die 19 Novembris 1190) fuit scriptor theologicus, episcopus Vigorniensis et mox archiepiscopus Cantuariensis ab anno 1185, fautor et particeps tertiae expeditionis sacrae; ibi in obsidione Acconis mortuus est. Bononiae iuri canonico studuit.

Nepos eius Iosephus Iscanus ex expeditione sacra reversus carmina duo Latine composuit, quae "Antiocheis" (de bello sacro) et "De bello Troiano" inscripsit.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy